- COMA Hyacinthina
- COMA Hyacinthinaapud Poetas frequens. Sic apud Longum, ubi describitur forma decusque Daphnidis, Coma ei adscribitur, hyacinthino flori similis, Ο῾ρᾷς ὡς ὑακίνθῳ μέν τὴν κόμην ὁμοίαν ἔχει; imitatione scil. Homeri, qui, ut Ulysses Nausicaae gratior esset, ait Palladem e capite eius demisisse comas, hyacinthino flori similes, Od. ψ. v. 157.----- ----- κάδδε κάρητοςΟὖλας ἧκε κόμας ὑακινθίνῳ ἄνθει ὁμοίας.Quem versum alicubi citat Aristaenetus. Et de muliebri capillo Lucianus, de imag. Καὶ δαψιλεῖς, inquit, μὲν ἀπὸ τῶ βοςρύχων τῆς κεφαλῆς ἕλικες ὑακίνθοις τὸ καλὸν ἀνθοῦσιν ὅμοια πορφύροντες, Et longae capillorum capitis texturae perinde ac suaviter florescentes hyacinthi nigricantes. De Nymphis quoque Philostratus, in imag. Αἱ δὲ ἀνθοῦσαι τὰς χαΐτας ἐκπεφύκασιν ὑακινθίνοις ὁμοίως ἄνθευιν, At florentes comâ exibant, hyacinthims similes floribus. Et Himerius, in comitatu Apolinis, lyram pulsantis, tum Gratiarum et Cupidinum colludentium, facit Venerem strinxisse comam suam hyacinthô; etsi hîc dici potest, hyacinthum lapidem fuisse. Certe hyacinthus adeo pulcher et amabilis flos est, et eius pulchritudini formosissimus quisque adolescens comparetur a Poetis, et Hyacinthus quoque vocetur. Lucianus, in ep. Sat. παῖδας δὲ αὐτῶν τοὺς ὡραίους καὶ κομήτας, οὓς ὑακίνθους, ἢ Α᾿κιλλέας, ἢ ναρκἰςςους ὀνρμάζουσι, Pueros ipsorum speciosos et comatos, quos Hyacinthos, aut Achilles aut Narcissos vocant etc. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 11. Cum autem omnes hyacinthi vulgares caerulei sint coloris, sed dilutioris, raroque imbuantur purpurâ saturatiore ac nigrâ, non ab illis Comam cognominatam esse certum est. Nigricantem enim sic vocatam, diximus supra ex Luciano; et nigros crines Indorum lucentesque Dionysius Hyacinthi flori comparat:----- ----- Ε᾿ιδομένας δ᾿ ὑακίνθῳΠιοτάτας φαρέουσιν ἐπὶ κράτεσφιν ἐθείρας.Quod de nostro hyacintho neutiquam accipi potest: nec enim est eius nigroris, ut commode sumi queat ad comparationem nigri capillitii. Sed et apud Homerum comas ὑακινθίνῳ ἄνθει ὁμοίας, Grammatici μέλαινας, i. e. nigras, exponunt: μέλαν γὰρ, inquiunt, τὸ ἄνθος, mger enim (qui color est atrae purpurae, saturatioris videl. et meracae) flos est. Und Theocritus,Καὶ τὸ ἴον μέλαν ἐςὶ καὶ ἁ γραπτὰ ὑἀκινθος.Ubi γραπτὰν ὑάκινθον nigram esse dicit, ut sunt violae nigrae. Quem proin sequutus Virgilius ait, Ecl. 10. v. 39.Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra.Nam vaccinium Latini vocant Graecorum hyacinthum etc. E' quibus omnibus colligit Salmasius, hyacinthum illum Veterem a quo Comae hyacinthinae, gladiolum esse nostrum et veterum Romanorum, qui, ευρίς, vel ειρὶς Dioscoridi, florem habet purpureum, in medio rubrum et puniceum, adeoque inde purpureos et rubentes hyacinthos Poetis appellari. Vide eum ad Solin. p. 1223. Aliter tamen de Hyacinthi colore Bochartus, Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 10. quem vide, ut et infra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.